QUALES-QUALES et compediti

QUALES-QUALES et compediti
QUALES-QUALES et compediti
infimae olim et miserrimae conditionis inter servos erant, qui nervô et compedibus vincti, villarum ac possessionum ergastulis continebantur. Supra quos adhuc erant Mediastini, sicut supra hos ordinarii servi. Quas servorum tres differentias docet Ulpianus, leg. 15. §. 44. fl. de iniun. Etenim multum interest, qualis servus sit, bonae frugi, ordinarius, dispensator; an vero vulgaris, vel mediastinus, an qualis qualis. Vide quoque in Paradoxis Ciceronem, Aristotelem, Politic. l. 1. alios, apud Titum Popmam, de operis Servorum: et supra voce Ergastulum. Iesuitas, cum primum a Parlamento Parisiensi publice docendi licentiam peterent, interrogatos, Clerici ne essent an Saeculares, Tales quales scil. esse, responsi locô dedisse, narrat E. Pasq. des Recherches de la France c. 37. et 38.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”